- PRAEMISLAUS II
- PRAEMISLAUS II.prioris fil. ab Henrico cognomine Probo Vratissaviensi scriptus haeres Cracoviensis Principatus, primus fuit, qui excussô Imperii obsequiô, Regium qui in Bolessalo Audace cessaverat titulum resumpsit A. C. 1295. quod exemplum coeteri in hunc usque diem sunt secuti, nisi quod Vladissaus Locticus, successor Praemissai, nomen heredis Polonici tantum, usurpaverit, Cromerus, Histor. Polon. l. 2. Sed brevi Praemissaus et dignitate et vitâ excidit, A. C. 1296. in Bacchanalibus (nece a nepotibus ex sorore, Marchion. Brandeburgiis, qui partem Marchiae novae a Polonis sibi asseruêre, ut creditur, procuratâ) caesus, exstinctâ sic Micissai praefatilineâ. Primâ coniuge Luithgardi Megapolitanâ sterili per ancillas suffocatâ, ex alia Rixa filiam eiusdem nominis susceperat, cuius maritus Wencessaus Bohemiae Rex Poloniae dictus, A. C. 1300. hostem habuit Vladissaum Locticum, quem licet compulisset in Ungariam, ab eo tamen vexari non desiit ad mortem usque, quâ A. C. 1305. oppressus, primus argenteae in Polonia monetae, cum antea argentô infectô et coriô uterentur, auctor. PRINCIPES QUIDAM, EX EADEN FAMILIA PIASTEA.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.